monumenta.ch > Beda Venerabilis > 63 > sectio > 13 > 7 > sectio > 10 > sectio > sectio 15 > sectio 6 > sectio 15 > 27 > sectio > sectio 27 > 20 > sectio 5 > 2 > bnf7962.30 > sectio 5 > sectio 25

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Arte Metrica, 3, 25
Nonus modus est quo, omnis syllaba novissima versus in quocunque metro indifferens est, quae Graece ἀδιάφορος, et ad voluntatem poetae vel correpta producitur, vel corripitur producta; quod frequentius est quam ut exemplis indigeat. Sciendum est autem quod x littera duplex nunquam facit communem syllabam, sed cum in eodem verbo sequitur vocalem, semper eam habet longam aut natura, ut pax, lex, lux, rex, vox; aut positione, ut fax, nex, nix, nox, nux, et exul, exitus et exitium.